- ATOMUS
- ATOMUSapud Plin. l. 12. c. 14. thuris genus est, quod' et stagonia, Graeci stagoniam et atomum tali modo appellant, minorem autem orobiam. Nempe Indici thuris, de quo ibi loquitur, grana, quod magna essent, nec rotunda, ea in cubos ac tesser as divisa tamdiu volvebant, in fictili aliquo, donec figuram rotundam recepissent, qualem habebant veri stagoniae et atomi: Quibus nominibus proprie appellabant guttas Arabici thuris, quae perfectae rotunditatis erant, sicut sponte manaverant. Dioscorides de Ture Arabico, Πρωτεύει δὲ ὁ ἄῤῥην ςταγονίας καλούμενος, ςτρογιύλος φυσικῶς. ἐςτὶ δὲ ὁ τοιοῦτος ἄτομος. Primae autem debentur masculo, stagoniae dicto, naturâ rotundo. Est autem hic atomus. Idem dicebatur et ἄτμητος, uti docet Polemon apud Athenaeum l. 11. Σταγονίας autem vocabatur tus, masculum et Arabicum, ἀπὸ τῆς ςταγόνος, a gutta scil. quod rotundum guttatim manans efflueret; idem et ἄτομος, quod naturâ, non arte incisionis talem formam acciperet: contra Indicum, quod largius manabat, et manualibus plerumque glebis, ἀςτάγηρος dicebatur et ἔντομος: quod in quadras scilsum arte demum in eam figuram transiret, qualem veri atomi habebant. Salmas. ad Solin. p. 508. et 509. Vide quoque infra, ubi de Ture.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.